monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > 13 > sectio 1 > sectio 7 > sectio 7 > 2 > sectio 4 > 20 > 55 > 34 > sectio 12 > 11 > sectio > sectio 1 > 28 > 52 > 15 > 1 > sectio 11 > 2 > 27 > 24 > 10 > sectio 1 > sectio 6 > 14 > 15 > 48 > 24 > sectio 4 > sectio 10 > sectio 12 > 45 > sectio 18 > 28 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 14, 5
Recipit et r littera solutionem, quamvis ordine dissimili; ibi enim, discussis sive conglutinatis vocalibus, syllaba contra naturam aut accrescit, aut interit: hic autem ea vocali, quae nequaquam ascripta est, in sono vocis assumpta superaccrescere tamen syllaba consuevit, ut:
Illi continuo statuunt ter dena argenti.
Et Paulinus:
Et spatii coepere et culminis incrementa.
Et rursus:
Sic prope, sic longe sita culmina respergebat.
Et Prudentius, in Psychomachia, dixerat haec:
. . . . . Et laeta libidinis interfectae.
Et idem in eadem:
Palpitat atque aditu spiraminis intercepto.